- LIPSIA vulgo LEIPSIK
- LIPSIA, vulgo LEIPSIKciv. prim. Misniae, ad Pleissenam Pleiss amnem sita: Emporium celebre. Non est admodum ampla, sed tamen talis, quae suâ angustiâ etiam amplas Germaniae, maxime Principum, exsuperat civitates Abundant ibi mercatores, qui varia et continua exercent commercia, idque ter per Annum in ipsa civ. sicut quidam de nundinis eius loci hunc in modum scripsit:Mercibus augetus ter Lipsia magna quotannis.Passum est hocopp. A. C. 1547. gravem iacturam, quando sextâ die Ian. coeptum fuit oppugnari per Ioh. Ducem Saxoniae, Principem Electorem: tunc enim exusta fuêrunt suburbia, bombardarum ictibus deiecta moenia, turres concussae, domorum tecta dissoluta, castrum civitatis multum deformatum: obsidio in magno frigore continuata ad 20. dies, sed hostis re in fectâ coactus fuit discedere, Ioh. Matal. Metell. Quantum porro nupero bello Germanico passa sit, de eo paucis inferius vide: Abest 12. mill. Germ. a Dresda in Occ. 16. a Magdeburgo in Austr. Sub Electore Saxoniae, Baudr. Nundinae hîc 3. vicibus in Anno ut dictum, celeberrimae. Prope urbem cruentissimo praelio, Ferd. II. Imp. a Gustavo Adolpho Sueciae Rege A. C. 1630. dein Ferd. III. A. C. 1642. a Torstensohnio Suecico Duce, post captam Glogoviam, Olomutium, aliaqueve loca, victusest, Archiduce Leopoldo et Piccolomineo in turpem fugam coniectis: Lipsiae dein deditio secuta. Vide Cluv. Descript. GErm. Bert, l. 3. Rer. Germ. c. 11, etc. Insignis hîc Academia, a Frid. Bellicoso, A. C. 1408. erecta est, postquam odio Ioh. Hussi, e natione Germ. ad IV. M. Studiosorum ex Academia Pragensi, Lipsiam concessissent. In hac. coram Georgio Duce, Lutherus cum Eccio de primatu Papae, disputavit, A. C. 1520. eo succellu, ut Princeps exclamârit, sive sit iure humano, sive divino Papa, ipse est Papa. Paulo tamen post Euangelii doctrinâ urbs illustrata est. Mortuodein Melanchthone, Ubiquitatis dogma, quod Brentius, Andreae, Flaccius excudêre, ab Academia non Wittembergensi solum, sed et Lipsiensi reiectum est, undelitesortae, et coram Aug. Elect. delationes. Convocatum proin Aldeburgi Colloquim, A. C. 1568. Dein Dresensis consensus initus, tandem formulâ Concordiae conscriptâ, omnes, qui ei subscribere recusabant, exilio pulsi sunt, frustra monente Augustum Maximiliano Imp. Nostrum non est imperare conscientiis, aut ad fidem quemquam vi cogere. Laetus Comp. Hist. Univ. Iul. Caesar Scalig. de urbe hacita canit:Lipsia se osientans sublimibus aurea tectis,Lumma dum saturat, mens perit icta fame:Vecta quibus rutilus longinquae marmora terrae,Unde frequens flavit pura nitela Tagi?Huc Cyprum, huc Temesum, huc Arabas, huc Sericas, dicerSedibus evuisa huc Indica regna suis.Cum gemmâ bihitur, vincuntur nectare gemmae,Sed linguae varius vincit utrumque nitor.Nec Germana tamen vitiatur Lipsia luxu,Ast hunc Germanum Lipsia magna facit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.